- MOMEN Commune Regum
- MOMEN Commune Regumseu sequens Imperium, in quemcumque transeat, ut Curtius ait l. 8. c. 12. olim apud Populos varios in usu. Noti enim Aegyptiorum Pharaones, et Palaestinorum Abimeleci, ex Sacris: Armeniorum Artaxiae, ex Tacito, Annal. l. 8. c. 56. In dorum Taxiles ex Curtio, loc. cit. Targanorum Achsiidi, et Prsarum Chosroes, ex Elmacino l. 3. c. 4. bavarorum Cacanni, ex Io. Bohemo de Mor. Gent. Sic a Turcis Serviae Despotas omnes vocatos fuisse Lazaros, Constantinopoleos Imperatores constantinos, notat Leunclavius Paldect. Hist. Turc. c. 46. 51. 54. 68. 73. et 90. Tzetzes Ionum Principibus Palmis; P. Diaconus Hist. Longobard. l. 3. c. 16. et Regino Chron. Longobardorum Flavius; Servius ad Aen. l. 6. v. 529. Albanorum Murranus; Gregor. Turonens. l. 4. c. 24. Hunnorum Cahanus seu Caganus, commune nomen faciunt etc. qui autem ex eo, quod apud Capitolin. c. 5. Gordiao acclamatum fuit, novo Scipioni, Procoss. Africae Scipiones vocatos fuisse asserunt, merito refelluntur Freinshemio Not. ad Curtium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.